Latinumsklausur I


Warum fühlt man sich bestimmten Orten besonders verbunden? M. Tullius Cicero und T. Pomponius Atticus erörtern diese Frage:


Marcus: Ego vero, cum licet plures dies Roma abesse, praesertim hoc tempore anni, et amoenitatem et salubritatem Arpini sequor; raro autem licet. Sed me alia quoque causa delectat, quae te non attingit, Tite.
Atticus: Quae tandem ista causa est?
Marcus: Quia haec est mea et fratris mei patria. Hinc enim orti stirpe antiquissima sumus, hic sacra, hic genus, hic maiorum multa vestigia. Hanc vides villam, ut nunc quidem est, lautius aedificatam patris nostri studio, qui, cum esset infirma valetudine hic aetatem egit in litteris. Sed hoc ipso in loco, cum avus viveret et antiquo more parva esset villa, me scito3 esse natum. Quare inest nescio quid1 et latet in animo ac sensu meo, quo me plus hic locus fortasse delectet, si quidem2 etiam sapientissimus vir, Ithacam ut videret, immortalitatem scribitur repudiasse.
Atticus: Ego vero tibi istam iustam causam esse puto, cur huc libentius venias atque hunc locum diligas. Quin etiam ipse sum illi villae amicior factus atque huic omni solo, in quo tu ortus es. Movemur enim locis ipsis, in quibus eorum, quos diligimus aut admiramur, adsunt vestigia. Ne quidem ipsae illae nostrae Athenae non tam operibus magnificentis exquisitisque antiqorum artibus delectant quam recordatione summorum virorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi disputare sit solitus, studioseque eorum etiam sepulcra contemplor. Quare istum, ubi tu es natus, plus amabo posthac locum.

1) nescio quid irgendetwas
2) si quidem hier: wie denn
3) scito wisse! = Imper. Fut.


Übersetzung und Erläuterung