Latinumsklausur V


In einer Rede vor dem römischen Volk führt Cicero als Beweis für die Leistungen des Cn. Pompeius u.a. dessen Erfolge in verschiedenen Gegenden des Reiches an:


Testis est Sicilia, quam multis undique periculis cinctam consilii cerelritate explicavit; testis est Africa, quae magnis hostium compiis oppressa eorum ipsorum sanguine redundavit; testis est Gallia, per quam legionibus nostris iter in Hispaniam Gallorum internecione patefactum est; testis est Hispania, quae saepissima plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque conspexit; testis est Italia, quae, cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc absente auxilum expetivit; quod bellum exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. Testes sunt nunc vero iam omnes orae atque omnes terrae, gentes, nationes, maria denique omnia.

Quia enim toto mari locus per hos annos aut tam firmus habuit praesidium, ut tutus esset, aut tam fuit abditus, ut lateret? Quis navigavit, qui non se aut mortis aut servitutis periculo commiteret, cum referto praedonum mari navigaret? Quis umquam arbitraretur hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse?

Quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam per hos annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? Cui fuistis praesidio classibus vestris? Quam multas existimatis insulas esse desertas, quam multas aut metu relictas aut a praedonibus captas urbes esse sociorum?



explicare befreien
servile bellum Sklavenaufstand
sepelire völlig unterdrücken