Latinumsklausur IV


Cicero verteidigt sich gegen ungerechtfertigte Vorwürfe im Zusammenhang des Prozesses gegen Catilina.


Sunt qui dicant, Quirites, a me eiectum in exsilium esse Catilinam. Quod ego si verbo assequi possem, istos ipsos eicerem, qui haec loquuntur. Homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simulatque ire in exsilium iussus est, paruit.
Hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum convocavi, rem omnem ad patres conscriptos detuli. Quo cum Catilina venisset, quis eum appelavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum hostem? Hic ego vehemens ille consul, qui verbo cives in exsilium eicio, quaesivi a Catilina, in nocturno conventu ad M. Laecam fuisset necne. Cum ille hommo audacissimus primo tacuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, ubi fuisset, quid in proximam constituisset, edocui. Cum haesitaret, quasivi, quid dubitaret proficisci eo, quo iam pridem pararet, cum arma, cum secures, cum fasces, cum signa militaria scirem esse praemissam. In exsilium eiciebam, quem iam ingerssum esse in bellum videram? O condicionem miseram non modo administrandae, verum etiam conservandae rei publicae! Nunc sie Catilina consiliis, laboribus, perticulis meis circumclusus subito pertimuerit, sententiam mutaverit, consilium belli faciendi abiecerit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non perterritus mea diligentia, sed indemnatus innocens in exsilium eiectus a consule vi et minis esse diceretur: et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum sed miserum, me non diligentissimus consulem, sed crudelissimus tyrannum existimari velint!


Übersetzung und Erläuterung