Latinumsklausur II


Von der Verantwortung eines Staatenlenkers für die Versorgung seines Vokes. (Es spricht ein neu eingesetzter Herrscher).

“Nemo est, qui nesciat principes non esse deos. Sed principes ita regere decet, ut iis insit summa prudentia et onmis diligentia prospiciendi annonae. Quare consilum meum est, ut omni tempore frumentum et reliquae res ad vivendum necessariae confereantur et diligentissime recondantur atque conserventur. Neque enim ex abundantia rei frumentariae ulla adhuc res publica minuta aut in periculum adducta est, sed inopia rei fruemtariae et annonae difficultate multae civitates in magno periculo erant, nonnullae perierunt.
Sed existat princeps, qui dicat: Omnes sciunt me non esse deum, qui constituit tempora sua voluntate. Et etiamsi aliquid mali acciderit, quid mihi obtinget? Ego quidem fame non moriar, hos pro certo habeo.
Huic ego respondeo: Neque ego principem fame, sito, frigore, aestu interire necesse esse dico, sed ei talia aut etiam peiora evenire posse contendo, cum certe nihil sit, quod tantopere timendum sit principi quam fames populi. Nam in populo fame enecto nihil valent consilium, amor, pietas, probitas, preces, fides, minae neque aliud quicquam officii.
Cuius rei testimonio affero, quod praeclarissimi viri, qui magnam auctoritatem apud populum habebant, propter inopiam frumenti populi amore privati dignitatem suam amiserunt.

Zeile 3: prospicere c.dat. = sorgen für; 16: contendere: behaupten; enecare = erschöpfen, entkräften.


Übersetzung und Erläuterung